in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum hoc erat in principio apud Deum omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est in ipso vita erat et vita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non onprehen-derunt
fuit homo missus a Deo cui nomen erat Ioha-nnes hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit in propria venit et sui eum non receperunt quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
altera die iterum stabat Iohannes et ex iscipulis eius duo et respiciens Iesum mbulantem dicit ecce agnus Dei et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi terespondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
hoc erat in principio apud Deum omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est in ipso vita erat et vita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit in propria venit et sui eum non receperunt quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis